Britanniae situm populosque multis
scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed quia
tum primum perdomita est. Ita quae priores nondum comperta eloquentia
percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia
complectitur maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem
Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur; septentrionalia
eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius
Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores
oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere. Et est ea facies citra Caledoniam,
unde et in universum fama [est]: transgressis inmensum et enorme spatium
procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. Hanc oram
novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam
adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant,
invenit domuitque. Dispecta est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. Sed mare
pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attolli, credo
quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles
continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere
huius operis est, ac multi rettulere: unum addiderim, nusquam latius dominari
mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut
resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri
velut in suo.
|