Tertius
expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario
nomen est) nationibus. Qua formdine territi hostes quamquam conflictatum saevis
tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis
spatium fuit. Adnotabant periti non alium ducem opportunitates locorum
sapientius legisse. Nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium
expugnatum aut pactione ac fuga desertum; nam adversus moras obsidionis annuis
copiis firmabantur. Ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque
praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis
hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur. Nec
Agricola umquam per alios gesta avidus intercepit: seu centurio seu praefectus
incorruptum facti testem habebat. Apud quosdam acerbior in conviciis
narrabatur; [et] ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus. Ceterum ex
iracundia nihil supererat secretum, ut silentium eius non timeres: honestius
putabat offendere quam odisse.
|