«Quotiens
causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum
diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et
universi co[i]stis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare
quidem securum inminente nobis classe Romana. Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis
tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum
est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius
Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora
aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos
terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit:
nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est; sed nulla
iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum
superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. Raptores orbis, postquam
cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis est,
avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit: soli
omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre trucidare rapere
falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
|