«Liberos
cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit: hi per dilectus alibi
servituri auferuntur; coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem
effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunaeque in
tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac manus silvis ac
paludibus emuniendis inter verbera et contumelias conteruntur. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a
dominis aluntur: Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. Ac
sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est,
sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium
petimur; neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis
reservemur. virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; et
longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita sublata spe
veniae tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus gloria carissima est.
Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in
socordiam vertisset, exuere iugum potuere: nos integri et indomiti et in
libertatem, non in paenitentiam [bel]laturi; primo statim congressu ostendamus,
quos sibi Caledonia viros seposuerit.
|