Et
Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem
nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium
coeperant, ni id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli
retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius adcucurrerant, tanto
acrius pulsos in fugam disiecisset. Ita consilium Britannorum in ipsos versum,
transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem
invasere. Tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi,
vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis trucidare. Iam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae
armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere ac se morti
offerre. Passim
arma et corpora et laceri artus et cruenta humus; et aliquando etiam victis ira
virtusque. Nam postquam silvis adpropinquaverunt, primos sequentium incautos
collecti et locorum gnari circumveniebant. Quod ni frequens ubique Agricola
validas et expeditas cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem
equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset,
acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret. Ceterum ubi compositos
firmis ordinibus sequi rursus videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius,
nec alius alium respectantes: rari e vitabundi in vicem longinqua atque avia
petiere. Finis sequendi nox et satietas fuit. Caesa hostium ad decem milia:
nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus praefectus
cohortis, iuvenili ardore et ferocia equi hostibus inlatus.
|