Igitur
triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho
datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper
opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atili Rufi
consularis et maioribus reservatam. Credidere plerique libertum ex
secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria
dabatur, tulisse, cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur;
eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo
ad Domitianum remeasse, sive verum istud, sive ex ingenio principis fictum ac
compositum est. Tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam
tutamque. Ac ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus
esset, vitato amicorum officio noctu in urbem, noctu in Palatium, ita ut
praeceptum erat, venit; exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae
servientium inmixtus est. Ceterum uti militare nomen, grave inter otiosos,
aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus hausit, cultu
modicus, sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus, adeo ut plerique,
quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspectoque Agricola
quaererent famam, pauci interpretarentur.
|