Aderat iam
annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Civica nuper
nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum. Accessere quidam cogitationum principis periti, qui
iturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent. Ac primo occultius
quietem et otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre,
postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum.
Qui paratus
simulatione, in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, cum
adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidia. Salarium
tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae
non dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat
videretur emisse. Proprium humani ingenii est odisse quem laeseris: Domitiani
vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione
tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani
iactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant, quibus moris est
inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse,
obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere,
quo plerique per abrupta, sed in nullum rei publicae usum <nisi>
ambitiosa morte inclaruerunt.
|