Finis vitae eius
nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit.
vulgus quoque et hic aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora et
circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut
statim oblitus. Augebat miserationem constans rumor veneno interceptum: nobis
nihil comperti, [ut] adfirmare ausim. Ceterum per omnem valetudinem eius
crebrius quam ex more principatus per nuntios visentis et libertorum primi et
medicorum intimi venere, sive cura illud sive inquisitio erat. Supremo quidem die momenta ipsa deficientis per
dispositos cursores nuntiata constabat, nullo credente sic adcelerari quae
tristis audiret. Speciem tamen doloris animi vultu prae se tulit, securus iam odii et qui
facilius dissimularet gaudium quam metum. Satis constabat lecto testamento
Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit,
laetatum eum velut honore iudicioque. Tam caeca et corrupta mens adsiduis
adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi heredem nisi malum
principem.
|