Non vidit
Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot
consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas. Una adhuc
victoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini
strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat: mox nostrae duxere Helvidium in
carcerem manus; nos Maurici Rusticique visus [foedavit]; nos innocenti sanguine
Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos suos iussitque scelera, non
spectavit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum
suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus
sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate,
sed etiam opportunitate mortis. Ut perhibent qui interfuere novissimis
sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti, tamquam pro virili
portione innocentiam principi donares. Sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem
parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem,
satiari vultu complexuque non contigit. Excepissemus certe mandata vocesque,
quas penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam
longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est. Omnia sine dubio,
optime parentum, adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo: paucioribus
tamen lacrimis comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi
tui.
|