Igitur
verso civitatis statu nihil usquam prisci et integri moris: omnes exuta
aequalitate iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum
Augustus aetate validus seque et domum in pacem sustentavit. postquam provecta
iam senectus aegro et corpore fatigabatur, aderatque finis et spes novae, pauci
bona libertatis in cassum disserere, plures bellum pavescere, alii cupere. pars
multo maxima inminentis dominos variis rumoribus differebant: trucem Agrippam
et ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem,
Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, set vetere atque insita
Claudiae familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam premantur,
erumpere. hunc et prima ab infantia eductum in domo regnatrice; congestos
iuveni consulatus, triumphos; ne iis quidem annis, quibus Rhodi specie secessus
exul egerit, aliud quam iram et simulationem et secretas lubidines meditatum.
accedere matrem muliebri inpotentia: serviendum feminae duobusque insuper
adulescentibus, qui rem publicam interim premant, quandoque distrahant.
|