Nihil
primo senatus die agi passus [est] nisi de supremis Augusti, cuius testamentum
inlatum per virgines Vestae Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in
familiam Iuliam nomenque Augustum adumebatur; in spem secundam nepotes
pronepotesque, tertio gradu primores civitatis scripserat, plerosque invisos
sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros. legata non ultra civilem modum, nisi
quod opulo et plebi quadringentiens triciens quinquiens, praetoriarum cohortium
militibus singula nummum milia, [urbanis quingenos], legionariis aut cohortibus
civium Romanorum trecenos nummos viritim dedit. tum conultatum de honoribus; ex
quis [qui] maxime insignes visi, ut porta triumphali duceretur funus, Gallus
Asinius, ut legum latarum tituli, victarum ab eo gentium vocabula anteferentur,
L. Arruntius censuere. addebat Messalla Valerius renovandum per annos
sacramentum in nomen Tiberii; interrogatusque a Tiberio num se mandante eam
sententiam prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem
publicam pertinerent consilio nisi suo usurum, vel cum periculo offensionis: ea
sola species adulandi supererat. conclamant patres corpus ad rogum umeris
senatorum ferendum. remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto
monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum
in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari vellent. die
funeris milites velut praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi vierant
quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc servitii et libertatis
inprospere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis
pulcherrimum facinus videretur: nunc senem principem, longa potentia, provisis
etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut
sepultura eius quieta foret.
|