Isdem
ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures tanto
violentius, et magna spe fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati
nequiret daretque se legionibus vi sua cuncta tracturis. duo apud ripam Rheni
exercitus erant: cui nomen superiori sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina
curabat. regimen summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui tum
intentum. sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis
alienae speculabantur: inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto
ab unetvicesimanis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vicesima
legionibus: nam isdem aestivis in finibus Ubiorum habebantur per otium aut
levia munia. igitur audito fine Augusti vernacula multitudo, nuper acto in urbe
dilectu, lasciviae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes animos:
venisse tempus quo veterani maturam missionem, iuvenes largiora stipendia,
cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur. non
unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec apud trepidas militum
auris, alios validiores exercitus respicientium, sed multa seditionis ora
vocesque: sua in manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publicam, in
suum cognomentum adscisci imperatores.
|