Fama dediti benigneque excepti Segestis
vulgata, ut quibusque bellum invitis aut cupientibus erat, spe vel dolore
accipitur. Arminium super insitam violentiam rapta uxor, subiectus servitio
uxoris uterus vaecordem agebant, volitabatque per Cheruscos, arma in Segestem,
arma in Caesarem poscens. neque probris temperabat: egregium patrem, magnum
imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam avexerint.
sibi tres legiones, totidem legatos procubuisse; non enim se proditione neque adversus
feminas gravidas, sed palam adversus armatos bellum tractare. cerni adhuc
Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit. coleret
Segestes victam ripam, redderet filio sacerdotium hominum: Germanos numquam
satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum virgas et securis et togam
viderint. aliis gentibus ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia,
nescia tributa: quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina
dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne inperitum adulescentulum, ne
seditiosum exercitum pavescerent. si patriam parentes antiqua mallent quam domi
nos et colonias novas, Arminium potius gloriae ac libertatis quam Segestem
flagitiosae servitutis ducem sequerentur.
|