Barbari
perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt,
circumgrediuntur, occursant: miscetur operantium bellantiumque clamor. et
cuncta pariter Romanis adversa, locus uligine profunda, idem ad gradum
instabilis, procedentibus lubricus, corpora gravia loricis; neque librare pila
inter undas poterant. contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera
membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul. nox demum
inclinantis iam legiones adversae pugnae exemit. Germani ob prospera indefessi,
ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur
vertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis duplicatus
militi labor. quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi
habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens eoque interritus. igitur futura
volvens non aliud repperit quam ut hostem silvis coerceret, donec saucii
quantumque gravioris agminis anteirent; nam medio montium et paludum
porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur. deliguntur legiones quinta
dextro lateri, unetvicesima in laevum, primani ducendum ad agmen, vicesimanus
adversum secuturos.
|