Pervaserat
interim circumventi exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti,
ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id
fiagitium formidine auderent. sed femina ingens animi munia ducis per eos dies
induit, militibusque, ut quis inops aut saucius, vestem et fomenta dilargita
est. tradit C. Plinius Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud principium
ponti laudes et grates reversis legionibus habentem. id Tiberii animum altius
penetravit: non enim simplicis eas curas, nec adversus externos [studia]
militum quaeri. nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat,
signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali
habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit. potiorem iam apud
exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces; conpressam a muliere seditionem,
cui nomen principis obsistere non qui verit. accendebat haec onerabatque
Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque
promeret.
|