Igitur huc
intendit, missis ad census Galliarum P. Vitellio et C. Antio. Silius et Anteius
et Caecina fabricandae classi praeponuntur. mille naves sufficere visae
properataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius
fluctus tolerarent; quaedam planae carinis, ut sine noxa siderent; plures
adpositis utrimque gubernaculis, converso ut repente remigio hinc vel illinc
adpellerent; multae pontibus stratae, super quas tormenta veherentur, simul
aptae ferendis equis aut commeatui; velis habiles, citae remis augebantur
alacritate militum in speciem ac terrorem. insula Batavorum in quam convenirent
praedicta, ob facilis adpulsus accipiendisque copiis et transmittendum ad
bellum opportuna. nam Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas
circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnis dividitur,
servatque nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano
misceatur: ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (verso cognomento
Vahalem accolae dicunt), mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque
inmenso ore eundem in Oceanum effunditur.
|