Censusque quorundam senatorum iuvit. quo
magis mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuvenis, in paupertate
manifesta superbius accepisset. nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a divo
Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne
clarissima familia extingueretur. igitur quattuor filiis ante limen curiae
adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus haberetur, modo Hortensii
inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit:
«patres conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam videtis, non sponte
sustuli sed quia princeps monebat; simul maiores mei meruerant ut posteros
haberent. nam ego, qui non pecuniam, non studia populi neque eloquentiam,
gentile domus nostrae bonum, varietate temporum accipere vel parare potuissem,
satis habebam, si tenues res meae nec mihi pudori nec cuiquam oneri forent.
iussus ab imperatore uxorem duxi. en stirps et progenies tot consulum, tot
dictatorum. nec ad invidiam ista sed conciliandae misericordiae refero.
adsequentur florente te, Caesar, quos dederis honores: interim Q. Hortensii
pronepotes, divi Augusti alumnos ab inopia defende.»
|