Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit
quo promptius adversaretur, his ferme verbis usus: «si quantum pauperum est
venire huc et liberis suis petere pecunias coeperint, singuli numquam
exsatiabuntur, res publica deficiet. nec sane ideo a maioribus concessum est
egredi aliquando relationem et quod in commune conducat loco sententiae
proferre, ut privata negotia et res familiaris nostras hic augeamus, cum
invidia senatus et principum, sive indulserint largitionem sive abnuerint. non
enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, cum
aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum
suorum urgere modestiam senatus, eandem vim in me transmittere ac velut
perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum
erit. dedit tibi, Hortale, divus Augustus pecuniam, sed non conpellatus nec en
lege ut semper daretur. languescet alioqui industria, intendetur socordia, si
nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi
ignavi, nobis graves.» haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis
quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per
silentium aut occultum murmur excepere. sensitque Tiberius; et cum paulum
reticuisset, Hortalo se respondisse ait: ceterum si patribus videretur, daturum
liberis eius ducena sestertia singulis, qui sexus virilis essent. egere alii
grates: siluit Hortalus, pavore an avitae nobilitatis etiam inter angustias
fortunae retinens. neque miseratus est posthac Tiberius, quamvis domus
Hortensii pudendam ad inopiam delaberetur.
|