Igitur haec et de Armenia quae supra memoravi
apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici sapientia
conponi: nam suam aetatem vergere, Drusi nondum satis adolevisse. tunc decreto
patrum per missae Germanico provinciae quae mari dividuntur, maiusque imperium,
quoquo adisset, quam iis qui sorte aut missu principis obtinerent sed Tiberius
demoverat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem conexam Germanico, quia
Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta erat, praefeceratque Cn.
Pisonem, ingenio violentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone
qui civili bello resurgentis in Africa partis acerrimo ministerio adversus
Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus concesso reditu petitione honorum
abstinuit, donec ultro ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere. sed
praeter patemos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate et opibus
accendebatur; vix Tiberio concedere, liberos eius ut multum infra despectare.
nec dubium habebat se delectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici
coercendas. credidere quidam data et a Tiberio occulta mandata; et Plancinam
haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi divisa
namque et discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum studiis. Tiberius
ut proprium et sui sanguinis Drusum fovebat: Germanico alienatio patrui amorem
apud ceteros auxerat, et quia claritudine matemi generis anteibat, avum M.
Antonium, avunculum Augustum ferens. contra Druso proavus eques Romanus
Pomponius Atticus dedecere Claudiorum imagines videbatur: et coniunx Germanici
Agrippina fecunditate ac fama Liviam uxorem Drusi praecellebat. sed fratres
egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.
|