LIBER TERTIUS.
Nihil
intermissa navigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam advehitur,
litora Calabriae contra sitam. illic paucos dies componendo animo insumit,
violenta luctu et nescia tolerandi. interim adventu eius audito intimus quisque
amicorum et plerique militares, ut quique sub Germanico stipendia fecerant,
multique etiam ignoti vicinis e municipiis, pars officium in principem rati,
plures illos secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod naviganti celerrimum
fidissimumque adpulsu erat. atque ubi primum ex alto visa classis, complentur
non modo portus et proxima maris sed moenia ac tecta, quaque longissime
prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an
voce aliqua egredientem exciperent. neque satis constabat quid pro tempore
foret, cum classis paulatim successit, non alacri, ut adsolet, remigio sed
cunctis ad tristitiam compositis. postquam duobus cum liberis, feralem urnam
tenens, egressa navi defixit oculos, idem omnium gemitus; neque discerneres
proximos alienos, virorum feminarumve planctus, nisi quod comitatum Agrippinae
longo maerore fessum obvii et recentes in dolore antibant.
|