Defensio
in ceteris trepidavit; nam neque ambitionem militarem neque provinciam pessimo
cuique obnoxiam, ne contumelias quidem adversum imperatorem infitiari poterat:
solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis
firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos
manibus eius cibos arguentes. quippe absurdum videbatur inter aliena servitia
et tot adstantium visu, ipso Germanico coram, id ausum; offerebatque familiam
reus et ministros in tormenta flagitabat. sed iudices per diversa implacabiles
erant, Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine
fraude Germanicum interisse. * * scripsissent expostulantes, quod haud minus
Tiberius quam Piso abnuere. simul populi ante curiam voces audiebantur: non
temperaturos manibus si patrum sententias evasisset. effigiesque Pisonis
traxerant in Gemonias ac divellebant, ni iussu principis protectae repositaeque
forent. igitur inditus lecticae et a tribuno praetoriae cohortis deductus est
vario rumore custos saluti an mortis exactor sequeretur.
|