At Romae Lepida, cui super Aemiliorum decus
L. Sulla et Cn. Pompeius proavi erant, defertur simulavisse partum ex P.
Quirinio divite atque orbo. adiciebantur adulteria venena quaesitumque per
Chaldaeos in domum Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre. Quirinius
post dictum repudium ad huc infensus quamvis infami ac nocenti miserationem
addiderat. haud facile quis dispexerit illa in cognitione mentem principis:
adeo vertit ac miscuit irae et clementiae signa. deprecatus primo senatum ne
maiestatis crimina tractarentur, mox M. Servilium e consularibus aliosque
testis inlexit ad proferenda quae velut reicere voluerat. idemque servos
Lepidae, cum militari custodia haberentur, transtulit ad consules neque per
tormenta interrogari passus est de iis quae ad domum suam pertinerent. exemit
etiam Drusum consulem designatum dicendae primo loco sententiae; quod alii
civile rebantur, ne ceteris adsentiendi necessitas fieret, quidam ad saevitiam
trahebant: neque enim cessurum nisi damnandi officio.
|