Inter quae
Severus Caecina censuit ne quem magistratum cui provincia obvenisset uxor
comitaretur, multum ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam,
seque quae in publicum statueret domi servavisse, cohibita intra Italiam,
quamquam ipse pluris per provincias quadraginta stipendia explevisset. haud
enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentis externas
traherentur: inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum formidine
morentur et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant. non
imbecillum tantum et imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum,
ambitiosum, potestatis avidum; incedere inter milites, habere ad manum
centuriones; praesedisse nuper feminam exercitio cohortium, decursu legionum.
cogitarent ipsi quotiens repetundarum aliqui arguerentur plura uxoribus
obiectari: his statim adhaerescere deterrimum quemque provincialium, ab his
negotia suscipi, transigi; duorum egressus coli, duo esse praetoria,
pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque
legius constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, iam et exercitus
regerent.
|