Non diu haec nec
apud laetos: etenim propinquabat legionum acies, inconditique ac militiae
nescii oppidani neque oculis neque auribus satis competebant. contra Silius,
etsi praesumpta spes hortandi causas exemerat, clamitabat tamen pudendum ipsis
quod Germaniarum victores adversum Gallos tamquam in hostem ducerentur. «una
nuper cohors rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius exercitus
turmae profligavere Sequanos. quanto pecunia dites et voluptatibus opulentos
tanto magis imbellis Aeduos evincite et fugientibus consulite.» ingens ad ea
clamor et circumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum apud
latera. paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis adversum pila et
gladios; set miles correptis securibus et dolabris, ut si murum perrumperet,
caedere tegmina et corpora; quidam trudibus aut furcis inertem molem
prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
Sacrovir primo Augustodunum, dein metu deditionis in villam propinquam cum
fidissimis pergit. illic sua manu, reliqui mutuis ictibus occidere: incensa
super villa omnis cremavit.
|