Contra M.
Lepidus in hunc modum exorsus est: «si, patres conscripti, unum id spectamus,
quam nefaria voce Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit,
neque carcer neque laqueus, ne serviles quidem cruciatus in eum suffecerint. sin
flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio
maiorumque et vestra exempla temperat et vana a scelestis, dicta a maleficiis
differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos
clementiae simul ac severitatis non paeniteat. saepe audivi principem nostrum
conquerentem si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset. vita
Clutorii in integro est, qui neque servatus in periculum rei publicae neque
interfectus in exemplum ibit. studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et
fluxa sunt; nec quicquam grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse
flagitiorum proditor non virorum animis sed muliercularum adrepit. cedat tamen
urbe et bonis amissis aqua et igni arceatur: quod perinde censeo ac si lege maiestatis
teneretur.»
|