At Cornelius Dolabella dum adulationem
longius sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis vita probrosus et
opertus infamia provinciam sortiretur, idque princeps diiudicaret. nam a
legibus delicta puniri: quanto fore mitius in ipsos, melius in socios,
provideri ne peccaretur? adversum quae disseruit Caesar: non quidem sibi ignare
quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore statuendum. multos in provinciis
contra quam spes aut metus de illis fuerit egisse: excitari quosdam ad meliora
magnitudine rerum, hebescere alios. neque posse principem sua scientia cuncta
complecti neque expedire ut ambitione aliena trahatur. ideo leges in facta
constitui quia futura in incerto sint. sic a maioribus institutum ut, si
antissent delicta, poenae sequerentur. ne verterent sapienter reperta et semper
placita: satis onerum principibus, satis etiam potentiae. minui iura quotiens
gliscat potestas, nec utendum imperio ubi legibus agi possit. quanto rarior
apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta. atque ille prudens
moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et
sine cultu hominum esse: darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis eiusdem
ut Cythnum potius concederet. id sororem quoque Silani Torquatam, priscae
sanctimoniae virginem, expetere. in hanc sententiam facta discessio.
|