Incessit dein
religio quonam in templo locandum foret donum quod pro valetudine Augustae
equites Romani voverant equestri Fortunae: nam etsi delubra eius deae multa in
urbe, nullum tamen tali cognomento erat. repertum est aedem esse apud Antium
quae sic nuncuparetur, cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et
numinum effigies iuris atque imperii Romani esse. ita donum apud Antium
statuitur. et quoniam de religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum
adversus Servium Maluginensem flaminem Dialem prompsit Caesar recitavitque
decretum pontificum, quotiens valetudo adversa flaminem Dialem incessisset, ut
pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici
sacrificii neu saepius quam bis eundem in annum; quae principe Augusto constituta
satis ostendebant annuam absentiam et provinciarum administrationem dialibus
non concedi. memorabaturque L. Metelli pontificis maximi exemplum qui Aulum
Postumium flaminem attinuisset. ita sors Asiae in eum qui consularium
Maluginensi proximus erat conlata.
|