Nam quia ille
robore exercitus impar, furandi melior, pluris per globos incursaret
eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina
parantur. ex quis Cornelius Scipio legatus praefuit qua praedatio in Leptitanos
et suffugia Garamantum; alio latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur,
propriam manum Blaesus filius duxit: medio cum delectis, castella et munitiones
idoneis locis imponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, quia,
quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, in latere et saepe a
tergo erat; multique eo modo caesi aut circumventi. tunc tripertitum exercitum
pluris in manus dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae. nec, ut
mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis veteris provinciae
componit, sed ut in limine belli dispositis castellis per expeditos et
solitudinum gnaros mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius
capto regressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis
per quos resurgeret bellum. sed Tiberius pro confecto interpretatus id quoque
Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore
qui bene gesta re publica gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur;
erantque plures simul imperatores nec super ceterorum aequalitatem. concessit
quibusdam et Augustus id vocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum.
|