Cornelio
Cosso Asinio Agrippa consulibus Cremutius Cordus postulatur novo ac tunc primum
audito crimine, quod editis annalibus laudatoque M. Bruto C. Cassium Romanorum
ultimum dixisset. accusabant Satrius Secundus et Pinarius Natta, Seiani
clientes. id perniciabile reo et Caesar truci vultu defensionem accipiens, quam
Cremutius relinquendae vitae certus in hunc modum exorsus est: «verba mea,
patres conscripti, arguuntur: adeo factorum innocens sum. sed neque haec in
principem aut principis parentem, quos lex maiestatis amplectitur: Brutum et
Cassium laudavisse dicor, quorum res gestas cum plurimi composuerint, nemo sine
honore memoravit. Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn.
Pompeium tantis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appellaret; neque id
amicitiae eorum offecit. Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum
nusquam latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur, saepe ut
insignis viros nominat. Asinii Pollionis scripta egregiam eorundem memoriam
tradunt; Messala Corvinus imperatorem suum Cassium praedicabat: et uterque
opibusque atque honoribus perviguere. Marci Ciceronis libro quo Catonem caelo
aequavit, quid aliud dictator Caesar quam rescripta oratione velut apud iudices
respondit? Antonii epistulae Bruti contiones falsa quidem in Augustum probra
set multa cum acerbitate habent; carmina Bibaculi et Catulli referta
contumeliis Caesarum leguntur: sed ipse divus Iulius, ipse divus Augustus et
tulere ista et reliquere, haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia.
namque spreta exolescunt: si irascare, adgnita videntur.
|