Non
attingo Graecos, quorum non modo libertas, etiam libido impunita; aut si quis
advertit, dictis dicta ultus est. sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit
prodere de iis quos mors odio aut gratiae exemisset. num enim armatis Cassio et
Bruto ac Philippensis campos optinentibus belli civilis causa populum per
contiones incendo? an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo
imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae
apud scriptores retinent? suum cuique decus posteritas rependit; nec deerunt,
si damnatio ingruit, qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.»
egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per aedilis cremandos
censuere patres: set manserunt, occultati et editi. quo magis socordiam eorum
inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis
aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud
externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis
gloriam peperere.
|