Haec atque talia audienti nihil quidempravae
cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et inconsultae, quas
adpositi custodes exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni defendere
daretur, diversae insuper sollicitudinum formae oriebantur. nam alius occursum
eius vitare, quidam salutatione reddita statim averti, plerique inceptum
sermonem abrumpere, insistentibus contra inridentibusque qui Seiano fautores
aderant. enimvero Tiberius torvus aut falsum renidens vultu: seu loqueretur seu
taceret iuvenis, crimen ex silentio, ex voce. ne nox quidem secura, cum uxor
vigilias somnos suspiria matri Liviae atque illa Seiano patefaceret; qui
fratrem quoque Neronis Drusum traxit in partis, spe obiecta principis loci si
priorem aetate et iam labefactum demovisset. atrox Drusi ingenium super
cupidinem potentiae et solita fratribus odia accendebatur invidia quod mater
Agrippina promptior Neroni erat. neque tamen Seianus ita Drusum fovabat ut non
in eum quoque semina futuri exitii meditaretur, gnarus praeferocem et insidiis
magis opportunum.
|