Sed Caesar sollemnia incipientis anni
kalendis Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos quosdam
libertorum et petitum se arguens, ultionemque haud obscure poscebat. nec mora
quin decerneretur; et trahebatur damnatus, quantum obducta veste et adstrictis
faucibus niti poterat, clamitans sic inchoari annum, has Seiano victimas cadere.
quo intendisset oculos, quo verba acciderent, fuga vastitas, deseri itinera
fora. et quidam regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum paventes quod
timuissent. quem enim diem vacuum poena ubi inter sacra et vota, quo tempore
verbis etiam profanis abstineri mos esset, vincla et laqueus inducantur? non
imprudentem Tiberium tantam invidiam adisse: quaesitum meditatumque, ne quid
impedire credatur quo minus novi magistratus, quo modo delubra et altaria, sic
carcerem recludant. secutae insuper litterae grates agentis quod hominem
infensum rei publicae punivissent, adiecto trepidam sibi vitam, suspectas
inimicorum insidias, nullo nominatim compellato; neque tamen dubitabatur in
Neronem et Agrippinam intendi.
|