Tum facta
patribus potestate statuendi de Caeciliano senatore qui plurima adversum Cottam
prompserat, placitum eandem poenam inrogari quam in Aruseium et Sanquinium,
accusatores L. Arruntii: quo non aliud honorificentius Cottae evenit, qui
nobilis quidem set egens ob luxum, per flagitia infamis, sanctissimis Arruntii
artibus dignitate ultionis aequabatur. Q. Servaeus posthac et Minucius Thermus
inducti, Servaeus praetura functus et quondam Germanici comes, Minucius
equestri loco, modeste habita Seiani amicitia; unde illis maior miseratio.
contra Tiberius praecipuos ad scelera increpans admonuit C. Cestium patrem
dicere senatui quae sibi scripisset, suscepitque Cestius accusationem. quod
maxime exitiabile tulere illa tempora, cum primores senatus infimas etiam
delationes exercerent, alii propalam, multi per occultum; neque discerneres
alienos a coniunctis, amicos ab ignotis, quid repens aut vetustate obscurum:
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis
praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti
quasi valetudine et contactu. sed Minu cius et Servaeus damnati indicibus
accessere. tractique sunt in casum eundem Iulius Africanus e Santonis Gallica
civitate, Seius Quadratus: originem non repperi. neque sum ignarus a plerisque
scriptoribus omissa multorum pericula et poenas, dum copia fatiscunt aut quae
ipsis nimia et maesta fuerant ne pari taedio lecturos adficerent verentur:
nobis pleraque digna cognitu obvenere, quamquam ab aliis incelebrata.
|