Quin et
invectus in defunctum probra corporis, exitiabilem in suos, infensum rei publicae
animum obiecit recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies iussit,
quo non aliud atrocius visum: adstitisse tot per annos, qui vultum, gemitus,
occultum etiam murmur exciperent, et potuisse avum audire, legere, in publicum
promere vix fides, nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epistulae
servorum nomina praeferebant, ut quis egredientem cubiculo Drusum pulsaverat,
exterruerat. etiam sua verba centurio saevitiae plena, tamquam egregium,
vocesque deficientis adiecerat, quis primo [alienationem mentis simulans] quasi
per dementiam funesta Tiberio, mox, ubi exspes vitae fuit, meditatas
compositasque diras imprecabatur, ut, quem ad modum nurum filiumque fratris et
nepotes domumque omnem caedibus complevisset, ita poenas nomini generique maiorum
et posteris exolveret. obturbabant quidem patres specie detestandi: sed
penetrabat pavor et admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum
huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub
verbere centurionis, inter servorum ictus extrema vitae alimenta frustra
orantem.
|