Mox
Artabanus tota mole regni ultum iit. peritia locorum ab Hiberis melius
pugnatum; nec ideo abscedebat, ni contractis legionibus Vitellius et subdito
rumore tamquam Mesopotamiam invasurus metum Romani belli fecisset. tum omissa
Armenia versaeque Artabani res, inliciente Vitellio desererent regem saevum in
pace et adversis proeliorum exitiosum. igitur Sinnaces, quem antea infensum
memoravi, patrem Abdagaesen aliosque occultos consilii et tunc continuis
cladibus promptiores ad defectionem trahit, adfluentibus paulatim qui metu
magis quam benevolentia subiecti repertis auctoribus sustulerant animum. nec
iam aliud Artabano reliquum quam si qui externorum corpori custodes aderant,
suis quisque sedibus extorres, quis neque boni intellectus neque mali cura sed
mercede aluntur ministri sceleribus. his adsumptis in longinqua et contermina
Scythiae fugam maturavit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque per
adfinitatem innexus erat: atque interim posse Parthos absentium aequos,
praesentibus mobilis, ad paenitentiam mutari.
|