Quintus
Plautius Sex. Papinius consules sequuntur. eo anno neque quod L. Aruseius * * *
morte adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit
quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa
curia depromptum sinu venenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis
lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae.
ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc reus, nomine regio
supplicia civium effugit. at C. Galba consularis et duo Blaesi voluntario exitu
cecidere, Galba tristibus Caesaris litteris provinciam sortiri prohibitus:
Blaesis sacerdotia, integra eorum domo destinata, convulsa distulerat, tunc ut
vacua contulit in alios; quod signum mortis intellexere et executi sunt. et
Aemilia Lepida, quam iuveni Druso nuptam rettuli, crebris criminibus maritum
insectata, quamquam intestabilis, tamen impunita agebat, dum superfuit pater
Lepidus: post a delatoribus corripitur ob servum adulterum, nec dubitabatur de
flagitio: ergo omissa defensione finem vitae sibi posuit.
|