Sensit
vetus regnandi falsos in amore odia non fingere. nec ultra moratus quam dum
Scytharum auxilia conciret, pergit properus et praeveniens inimicorum astus,
amicorum paenitentiam; neque exuerat paedorem ut vulgum miseratione adverteret.
non fraus, non preces, nihil omissum quo ambiguos inliceret, prompti
firmarentur. iamque multa manu propinqua Seleuciae adventabat, cum Tiridates
simul fama atque ipso Artabano perculsus distrahi consiliis, iret contra an
bellum cunctatione tractaret. quibus proelium et festinati casus placebant,
disiectos et longinquitate itineris fessos ne animo quidem satis ad obsesquium
coaluisse disserunt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant. verum
Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat, ut amne obiecto, Armeniis
interim Elymaeisque et ceteris a tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas
dux Romanus misisset fortunam temptarent. ea sententia valuit, quia plurima
auctoritas penes Abdagaesen et Tiridates ignavus ad pericula erat. sed fugae
specie discessum; ac principio a gente Arabum facto ceteri domos abeunt vel in
castra Artabani, donec Tiridates cum paucis in Syriam revectus pudore
proditionis omnis exolvit.
|