Igitur
Domitius defensionem meditans, Marsus tamquam inediam destinavisset, produxere
vitam: Arruntius, cunctationem et moras suadentibus amicis, non eadem omnibus
decora respondit: sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter
ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni,
semper alicui potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens. sane
paucos ad suprema principis dies posse vitari: quem ad modum evasurum
imminentis iuventam? an, cum Tiberius post tantam rerum experientiam vi
dominationis convulsus et mutatus sit, G. Caesarem vix finita pueritia, ignarum
omnium aut pessimis innutritum, meliora capessiturum Macrone duce, qui ut
deterior ad opprimendum Seianum delectus plura per scelera rem publicam
conflictavisset? prospectare iam se acrius servitium eoque fugere simul acta et
instantia. haec vatis in modum dictitans venas resolvit. documento sequentia
erunt bene Arruntium morte usum. Albucilla inrito ictu ab semet vulnerata iussu
senatus in carcerem fertur. stuprorum eius ministri, Carsidius Sacerdos
praetorius ut in insulam deportaretur, Pontius Fregellanus amitteret ordinem
senatorium, et eaedem poenae in Laelium Balbum decernuntur, id quidem a
laetantibus, quia Balbus truci eloquentia habebatur, promptus adversum insontis.
|