Per idem
tempus Chauci nulla dissensione domi et morte Sanquinii alacres, dum Corbulo
adventat, inferiorem Germaniam incursavere duce Gannasco, qui natione
Canninefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, levibus navigiis
praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non ignarus ditis et imbellis esse.
at Corbulo provinciam ingressus magna cum cura et mox gloria, cui principium
illa militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles,
per aestuaria et fossas adegit; luntribusque hostium depressis et exturbato
Gannasco, ubi praesentia satis composita sunt, legiones operum et laboris
ignavas, populationibus laetantis, veterem ad morem reduxit, ne quis agmine
decederet nec pugnam nisi iussus iniret. stationes vigiliae, diurna nocturnaque
munia in armis agitabantur; feruntque militem quia vallum non accinctus, atque
alium quia pugione tantum accinctus foderet, morte punitos. quae nimia et
incertum an falso iacta originem tamen e severitate ducis traxere; intentumque
et magnis delictis inexorabilem scias cui tantum asperitatis etiam adversus
levia credebatur.
|