A.
Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque
Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti,
ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re variusque
rumor. et studiis diversis apud principem certabatur adseverantium non adeo
aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim
indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei publicae. quin adhuc
memorari exempla quae priscis moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles
prodiderit. an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint, nisi coetus
alienigenarum velut captivitas inferatur? quem ultra honorem residuis nobilium,
aut si quis pauper e Latio senator foret? oppleturos omnia divites illos,
quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique
ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint. recentia haec: quid si
memoria eorum moreretur qui sub Capitolio et arce Romana manibus
eorundem perissent satis: fruerentur sane vocabulo civitatis: insignia patrum,
decora magistratuum ne vulgarent.
|