At in
Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae res excepere, effusis in agrum
sociorum hostibus eo violentius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta
hieme iturum obviam non rebantur. ille gnarus primis eventibus metum aut
fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui restiterant, disiectos
consectatus, ne rursus conglobarentur infensaque et infida pax non duci, non
militi requiem permitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Avonam
[inter] et Sabrinam fluvios cohibere parat. quod primi Iceni abnuere, valida
gens nec proeliis contusi, quia socie tatem nostram volentes accesserant.
hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti
aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret. ea munimenta dux Romanus,
quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et
distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc dato signo
perfringunt aggerem suisque claustris impeditos turbant. atque illi conscientia
rebellionis et obsaeptis effugiis multa et clara facinora fecere: qua pugna
filius legati M. Ostorius servati civis decus meruit.
|