Ti.
Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo
capessendae rei publicae habilis videretur. et Caesar adulationibus senatus
libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim
designatus proconsulare imperium extra urbem haberet ac princeps iuventutis
appellaretur. additum nomine eius donativum militi, congiarium plebei. et
ludicro dircensium, quod adquirendis vulgi studiis edebatur, Britannicus in
praetexta, Nero triumphali veste travecti sunt: spectaret populus hunc decore
imperatorio, illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumeret.
simul qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti
fictis causis et alii per speciem honoris; etiam libertorum si quis incorrupta
fide, depellitur tali occasione. obvii inter se Nero Britannicum nomine, ille
Domitium salutavere. quod ut discordiae initium Agrippina multo questu ad
maritum defert: sperni quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit
populus, intra penatis abrogari; ac nisi pravitas tam infensa docentium
arceatur, eruptura in publicam perniciem. commotus his quasi criminibus optimum
quemque educatorem filii exilio aut morte adficit datosque a noverca custodiae
eius imponit.
|