At non frater eius, cognomento Felix, pari
moderatione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta malefacta sibi
impune ratus tanta potentia subnixo. sane praebuerant Iudaei speciem motus orta
seditione, postquam * * * congnita caede eius haud obtemperatum esset, manebat
metus ne quis principum eadem imperitaret. atque interim Felix intempestivis
remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio [Cumano], cui pars
provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio, Felici Samaritae
parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus coercitis odiis.
igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias et
aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores referre.
hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent,
caesi milites; arsissetque bello provincia, ni Quadratus Syriae rector
subvenisset. nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant,
dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix cunctationem adferebant,
quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus
dederat. sed Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in tribunal,
quo studia accusantium deterrerentur; damnatusque flagitiorum quae duo
deliquerant Cumanus, et quies provinciae reddita.
|