M. Asinio
M. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris
prodigiis. signa ac tentoria militum igne caelesti arsere; fastigio Capitolii
examen apium insedit; biformis hominum partus et suis fetum editum cui
accipitrum ungues inessent. numerabatur inter ostenta deminutus omnium
magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos
intra mensis defunctis. sed in praecipuo pavore Agrippina, vocem Claudii, quam
temulentus iecerat, fatale sibi ut coniugum flagitia ferret, dein puniret,
metuens, agere et celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus
causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo Augusto, Agrippinae sobrina
prior ac Gnaei mariti eius soror, parem sibi claritudinem credebat. nec forma
aetas opes multum distabant; et utraque impudica, infamis, violenta, haud minus
vitiis aemulabantur quam si qua ex fortuna prospera acceperant. enimvero
certamen acerrimum, amita potius an mater apud Neronem praevaleret: nam Lepida
blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum devinciebat, truci contra ac
minaci Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.
|