Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum
est quam fama potentiae non sua vi nixae. statim relictum Agrippinae limen:
nemo solari, nemo adire praeter paucas feminas, amore an odio incertas. ex
quibus erat Iunia Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam supra
rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae diu percara, mox
occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a
nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans,
non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanae maritus
poteretur. illa spe ultionis oblata parat accusatores ex clientibus suis
Iturium et Calvisium, non vetera et saepius iam audita deferens, quod
Britannici mortem lugeret aut Octaviae iniurias evulgaret, sed destinavisse eam
Rubellium Plautum, per maternam originem pari ac Nero gradu a divo Augusto, ad
res novas extollere coniugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere.
haec Iturius et Calvisius Atimeto, Domitiae Neronis amitae liberto, aperiunt.
qui laetus oblatis (quippe inter Agrippinam et Domitiam infensa aemulatio
exercebatur) Paridem histrionem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire
propere crimenque atrociter deferre.
|