Disserebatur contra: paucorum culpam ipsis
exitiosam esse debere, nihil universorum iuri derogandum; quippe late fusum id
corpus. hinc plerumque tribus decurias, ministeria magistratibus et
sacerdotibus, cohortes etiam in urbe conscriptas; et plurimis equitum,
plerisque senatoribus non aliunde originem trahi: si separarentur libertini,
manifestam fore penuriam ingenuorum. non frustra maiores, cum dignitatem
ordinum dividerent, libertatem in communi posuisse. quin et manu mittendi duas
species institutas, ut relinqueretur paenitentiae aut novo beneficio locus.
quos vindicta patronus non liberaverit, velut vinclo servitutis attineri.
dispiceret quisque merita tardeque concederet, quod datum non adimeretur. haec
sententia valuit, scripsitque Caesar senatui, privatim expenderent causam
libertorum, quotiens a patronis arguerentur; in commune nihil derogarent. nec
multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia
principis, cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
|