Variis deinde casibus iactatus et multorum
odia meritus reus, haud tamen sine invidia Senecae damnatur. is fuit Publius
Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis et mutatione temporum non
quantum inimici cuperent demissus quique se nocentem videri quam supplicem
mallet. eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consultum poenaque
Cinciae legis adversum eos, qui pretio causas oravissent. nec Suillius questu
aut exprobratione abstinebat, praeter ferociam animi extrema senecta liber et
Senecam increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum exilium
pertulisset. simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis,
qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent. se
quaestorem Germanici, illum domus eius adulterum fuisse. an gravius aestimandum
sponte litigatoris praemium honestae operae adsequi quam corrumpere cubicula
principum feminarum? qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra
quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset? Romae
testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias immenso
faenore hauriri: at sibi labore quaesitam et modicam pecuniam esse. crimen, periculum,
omnia potius toleraturum, quam veterem ac domi partam dignationem subitae
felicitati submitteret.
|