Non minus insignis eo anno impudicitia
magnorum rei publicae malorum initium fecit. erat in civitate Sabina Poppaea,
T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni sumpserat, inlustri memoria
Poppaei Sabini consularis et triumphali decore praefulgentis; nam Ollium
honoribus nondum functum amicitia Seiani pervertit. huic mulieri cuncta alia
fuere praeter honestum animum. quippe mater eius, aetatis suae feminas
pulchritudine supergressa, gloriam pariter et formam dederat; opes claritudine
generis sufficiebant. sermo comis nec absurdum ingenium. modestiam praeferre et
lascivia uti; rarus in publicum egressus, idque velata parte oris, ne satiaret
adspectum, vel quia sic decebat. famae numquam pepercit, maritos et adulteros
non distinguens; neque adfectui suo aut alieno obnoxia, unde utilitas
ostenderetur, illuc libidinem transferebat. igitur agentem eam in matrimonio
Rufri Crispini equitis Romani, ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuventa ac
luxu et quia flagrantissimus in amicitia Neronis habebatur. nec mora quin
adulterio matrimonium iungeretur.
|