Ceterum continuo exercituum otio fama
incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem. eoque Frisii iuventutem
saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per lacus admovere ripae agrosque
vacuos et militum usui sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui nationem
eam regebant, in quantum Germani regnantur. iamque fixerant domos, semina arvis
intulerant utque patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus, accepta a Paulino
provincia, minitando vim Romanam, nisi abscederent Frisii veteres in locos aut
novam sedem a Caesare impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces
suscipere. profectique Romam, dum aliis curis intentum Neronem opperiuntur,
inter ea, quae barbaris ostentantur, intravere Pompei theatrum, quo
magnitudinem populi viserent. illic per otium (neque enim ludicris ignari
oblectabantur) dum consessum caveae, discrimina ordinum, quis eques, ubi
senatus, percunctantur, advertere quosdam cultu externo in sedibus senatorum:
et quinam forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium legatis id honoris
datum, quae virtute et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis
aut fide ante Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres
considunt. quod comiter a visentibus exceptum, quasi impetus antiqui et bona
aemulatione. Nero civitate Romana ambos donavit, Frisios decedere agris iussit.
atque illis aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessitatem
attulit, captis caesisve qui pervicacius restiterant.
|