Igitur
Nero vitare secretos eius congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum vel
Antiatem in agrum laudare, quod otium capesseret. postremo, ubicumque
haberetur, praegravem ratus interficere constituit, hactenus consultans, veneno
an ferro vel qua alia vi. placuitque primo venenum. sed inter epulas principis
si daretur, referri ad casum non poterat tali iam Britannici exitio; et
ministros temptare arduum videbatur mulieris usu scelerum adversus insidias
intentae; atque ipsa praesumendo remedia munierat corpus. ferrum et caedes
quonam modo occultaretur, nemo reperiebat; et ne quis illi tanto facinori
delectus iussa sperneret metuebat. obtulit ingenium Anicetus libertus, classi
apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis educator ac mutuis odiis
Agrippinae invisus. ergo navem posse componi docet, cuius pars ipso in mari per
artem soluta effunderet ignaram: nihil tam capax fortuitorum quam mare; et si
naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum, ut sceleri adsignet, quod venti et
fluctus deliquerint? additurum principem defunctae templum et aras et cetera
ostentandae pietati.
|